monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, p46, 7
Item a cor hec cura sollicitudo, anxietas; quod autem dicitur cura quasi cor edens vel quasi cor urens vel quasi a corde ruens, ethimologia est non compositionis ostensio; secundum quosdam tamen derivatur a corruo -is; differt tamen cura a sollicitudine, quia sollicitudo moderata est et temperabilis, sed cura est sine moderatione; unde curiosus -a -um et comparatur -sior -simus, unde curiose -sius -sime adverbium, et hec curiositas -tis.